Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.9.1 Cic. Fam. 16.9.2 (English) >>Cic. Fam. 16.9.4

16.9.1 nos a te, ut scis, discessimus a. d. iiii Non. Nov. Leucadem venimus a. d. viii Id. Nov., a. d. vii Actium. ibi propter tempestatem a. d. vi id. morati sumus. Inde a. d. v Id. Corcyram bellissime navigavimus. Corcyrae fuimus usque ad a. d. xvi K. Dec. tempestatibus retenti. A. d. xv K. in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia cxx processimus. ibi retenti ventis sumus usque ad a. d. viiii K. interea, qui cupide profecti sunt, multi naufragia fecerunt. 16.9.2 nos eo die cenati solvimus ; inde austro lenissimo caelo sereno nocte illa et die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi pervenimus eodemque vento postridie (id erat a. d. vii K. Dec.) hora iiii Brundisium venimus, eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit plurimi.

A. d. v K. Dec. servus Cn. Planci Brundisi tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas Idibus Nov., quae me molestia valde levarunt utinam omnino liberassent! sed tamen Asclapo medicus plane confirmat propediem te valentem fore. 16.9.3 nunc quid ego te horter ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum? tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi ; scio te omnia facturum ut nobiscum quam primum sis, sed tamen ita velim, ut ne quid properes. symphoniam Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres ; sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura. Curio misi ut medico honos haberetur et tibi daret quod opus esset me cui iussisset curaturum. Ecum et mulum Brundisi tibi reliqui. Romae vereor ne ex K. Ian. magni tumultus sint. nos agemus omnia modice.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.9.1 Cic. Fam. 16.9.2 (English) >>Cic. Fam. 16.9.4

Powered by PhiloLogic